- CROCUTAE
- CROCUTAEcum tigribus exhibitae, ab Antonino Pio, apud Capitolin. c. 10. adeoque iam ante Severum Romae visae, quod negat Dio.Hyaenae autem specicm Crocutam esse, docet Bochartus ex Diodoro, qui iuxta alios in Aethiopia reperiri et μεμιγμένην ἔχειν φύσιν λύκου καὶ κυνὸς, mixtam habere naturam ex lupo et cane, scribit. unde Plin. l. 8. c. 21. Crocutas velut ex cane lupoque conceptas Aethiopia (generat:) hincque Κυνόλυκος Graecis. Vide Bochartum hunc in erudito opere, de Animalibus S. Scripturae seu Hierox. Part. poster. l. 3. c. 11.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.